Latin · ~3 min
8.2.13 to 8.2.15
Columella, Res Rustica 8.2.13-15
Not analysed yet
Tanagrici plerumque Rhodiiset Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt. Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent. Pumiles aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule, quam nec pugnacem ac rixosae libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat. Impedienda est itaque procacitas eius ampullaceo corio; quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur: eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.