Latin · ~1 min
8.5.12 to 8.5.13
Columella, Res Rustica 8.5.12-13
Not analysed yet
Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri, nec minus alii capita cum clavis ferreis subiciunt: quae cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur antequam toti partibus suis consummentur. Servat autem qui subicit,ne singula ovain cubili manu componat,sed totum ovorum numerum in alveolum ligneum conferat, deinde universum leniter in praeparatum nidum transfundat.