Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 5
Columella, Res Rustica 8.5.14
Not analysed yet
Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat. Idque cum fecerit duodeviginti diebus,die undevigesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur, si pipiant. Nam saepe propter crassitudinem putaminum