Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 5
Columella, Res Rustica 8.5.23
Not analysed yet
triti salis vulneribus infricatur. Id porro vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves: item cum per aestatem consistens in cohortibus aqua potatur: item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves: eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam. Similis ratio est etiam caprifici, quae dococta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium creat.