Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 5
Columella, Res Rustica 8.5.24
Not analysed yet
Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque optimam et deteriorem vendendi, servetur etiam in hoc genere, ut per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Submovebimus autem veteres, id est, quae trimatum excesserunt: item quae aut parum fecundae, aut parum bonae nutrices sunt, et praecipue quae ova vel sua vel aliena consumunt: nec minus, quae velut mares cantare atque etiam calcare coeperunt: item serotini pulli, qui ab solstitio nati capere iustum incrementum non potuerunt. In masculis autem non eadem ratio servabitur; sed tamdiu custodiemus generosos,