Latin · ~1 min
Book 8, Chapter 7
Columella, Res Rustica 8.7.1
Not analysed yet
Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi. Locus ad hanc rem desideratur maxime calidus, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari possint.