Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 6
Columella, Res Rustica 8.6
Not analysed yet
Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae: quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt: deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant: alii salibus integris adoperiunt: alii muria tepefacta durant. Sed omnis sal,quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere: quae res ementem deferret. Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.