Latin · ~4 min
9.13.12 to 9.13.14
Columella, Res Rustica 9.13.12-14
Not analysed yet
Id ne fiat, vel duo populi coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere: vel si non est facultas alterius exanimis, ipsos favos, ante quam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert, ne admodum hebes ferramentum (quia non facile penetret) vehementius impressum favos sedibus suis commoveat: quod si factum est, apes domicilium derelinquunt. Est et illa causa interitus, quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis melli- ficiis quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magnis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quoniam et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatac novissime reliquae intereunt. Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quae nonpossint exire alvorum exitus praecludi,ut ab opere mellifico avocatae, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant. Atque haec fere sunt examinum vitio laborantium remebia.