Latin · ~2 min
Book 9, Chapter 14
Columella, Res Rustica 9.14.1
Not analysed yet
Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et. araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo. 6 Hic enim quasi quadam cognatione generis maxime est apibus aptus.