Latin · ~2 min
Book 9, Chapter 13
Columella, Res Rustica 9.13.2
Not analysed yet
Maximus autem annuus earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali non nocente cibo: quo cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam et tithymalus maiorum quoque animalium ventrem solvit, et proprie ulmus apium. Eaque causa est, cur in regionibus Italiae,quae sunt eius generis arboribus consitae, raro frequentes durent apes.