Latin · ~2 min
9.13.3 to 9.13.4
Columella, Res Rustica 9.13.3-4
Not analysed yet
Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, iisdem remediis et provideripotest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus asseverare non audeo: volentibus tamen licebit experiri. Siquidem prae- cipit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulncoque cinere obruere. Quo facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, irrepere.