Latin · ~2 min
Book 9, Chapter 5
Columella, Res Rustica 9.5.2
Not analysed yet
Verum si positio repugnabit, nec maxima tamen incommoda congruent,sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe vicina vallis occupetur, quo saepius descendere non sit grave possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat; quae quoniam rarissima est, interventu domini tutius custoditur. Neque ea curatorem fraudulentum tantum, sed etiam immundae segnitiae perosa est. Aeque enim dedignatur, si minus pure habita est, ac si tractetur fraudulenter.