Latin · ~4 min
9.5.3 to 9.5.5
Columella, Res Rustica 9.5.3-5
Not analysed yet
Sed ubicumque fuerint alvearia non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius: iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo condatur instrumentum: sitque maxime repletum praeparatis alveis ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quae languentibus adhibentur. Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret, Ut cum prima novi ducent examina reges, Vere suo, ludetque favis emissa iuventus: Vicina invitet decedere ripa calori, Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel extracta manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt. Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.