Latin
Lines 1.1019-1.1055
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.1019-1055
Not analysed yet
Quod strepitus caeli ingruentes fulmine dicam,
Cum ira tot annis collecta funditur omnis?
Hinc ignis, hinc tonitrua, hinc turbines, tot mala, feruunt,
Raptaturque polus subi<ta> ui mortis in umbram.
Partim terra tremens laxat fu<ndamenta. . . >
<Par>tim tonitrua disrumpunt moenia firma;
<Atque disturbantur m>uri sicut puluis in auras;
Saxa uolant, uen<tis tremescunt> tecta domorum.
Uastantur patriae, prosternitur ciuitas omnis
. . . . . . . t . . . . . . . . os caelum uestigio tradat.
Tot crepitus, tantos fragores t<otque> ruinas
Quis po<te>rit ferre aut na<u>fragia tanta <fugire>?
Quid misera mater faciet tunc paruolo dulci?
At si pater natum piet, quid proficit illi?
Uae refugis Domini, uae et sine Christo n<e>fa<n>dis,
Quorum et laeta<n>tes iudicantur pie flentes!
Pla<ngit in>terea mugitibus tota natura
Donec cesset furia <tandem comp>leta caelestis.
Tunc mensibus septem remundabitur terra per ignem
Et qui f<uit> humilis ueniens de caelo uidetur.
Cum illo descendunt angeli claritatis aeternae,
Rumpun<tur> et tumuli, exurgunt corpora iusta;
Quae rapiunt nubes et portant <obui>a<m Ch>risto
In a<e>ra, Dominum excipiunt sancti uiuentes.
Suscitat e<t> illos, ut uideant gloriam eius,
Quem cruce fixerunt; sed denuo reddet in imis.
Uae miser<is> illis! Testis est necatus ab illis.
Quod poenis ipsorum prouidi dolo t. . mus istic
Haec non de inuidia canimus, sed fixa uidemus.
Cum iusti laetantur, <il>li in inferno cremantur;
Dau<id> illis dixit: Domine, redde ill<is> iniqua!
Et si non crediderint, in umbra mortis habebunt.
<H>ic utique poterat plebi suae laeta precari
Cur <magis op>tauit: Discendant uiu<i> deorsum
Ceteri qui fuera<n>t in aduentum Christi de sanctis?
De duobus populis fugit i<. . >gia Su<mmi>
. . . haec maior faciet immutentur ei cito. amen.