Latin
Lines 1.979-1.1018
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.979-1018
Not analysed yet
Cum properant autem exercitu Dei rebelles
Sternunturque solo ab angelis proelio facto
<Et prensus ad>ulter ipsius et pseudopropheta
Mittunt<ur in stagnum sub i>gnea p<o>ena uiuentes.
Quorumque pri<m>ores, praeposit<i> siue legati,
In loco seruorum rediguntur sancti<s> iniqui.
Interea sancti intrant in colonia sancta
Qui Dei promissa capiant sine fine laetantes.
Exorant Deum pro mortuis uti resurgant,
Quod ipse promisit olim de anastasi prima.
Incipiet Deus iam tunc inimicis irasci,
Statu<tu>sque dies quoniam aduenit iniquis.
Cum coeperit autem mundum iudicare per ignem,
Deuitatque pios et cadit super impios ignis.
Uix remanent pauci, qui referant talia facta,
Et qui reseruantur, ut seruiant iustis, euadunt.
Post persecutione<m> sanctorum et funera tanta
Imminet ut ueniat dies detestabilis, ardens.
Ecce canit caelo rauca, sed ubique resultans,
Quae pauida<t> totum orbem in ruina cadentem.
Sol fugit incaute, subito fit noctis imago,
Et Deus exclamat: Quamdiu me ferre putasti?
Cuius signo dato pestis ruit aethere toto,
Cum strepitu tonitrui discendit impetus ignis.
Tunc aliud atque aliud fulmen iactatur ab astris,
Ignea tempesta fugit reseruata tot annis,
Rugit pestifera clades, tremit excita tellus,
Nec, quo se auertat, prouidet gens omnis humana.
Stellae cadunt caeli, iudicantur astra nobiscum:
Turbantur caelicolae, agitur dum saecli ruina.
Suppetium nullum tunc erit et clamor inanis;
Non nauis accipiet hominem, non ulla latebra;
Nec illi subueniunt, quos ante pro magno colebant:
Quisque sibi satagit, sed nihil proficit illi;
His tantum proficiet, qui fuerint Christo notati;
Ros ad illos erit, nam ceteris poena letalis.
Pars incredulorum seruatur molliter usta,
Ut genus ipsorum iterum se in ultimo plangat.
Quocumque se uertunt homines, uis ignea feruit;
Aer ipse mundi, qui placebat ante, crematur.