Latin
Lines 1.247-1.288
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.247-288
Not analysed yet
Quam non ante tamen, nisi dux ciuitatis in ipsa
Penderet in ligno, fieret deserta deinde.
Desubito qualis obfulsit gloria genti,
Ut fieret populus, populus qui non erat ante!
Non fuit adtonitus Esau dilectus a patre,
Iunior quod frater primitiua toll<er>et ille?
Sic nec sinagoga potuit cognoscere tempus,
Quando et quo duce caderet de suo priuato;
Sicut erat scriptum, quod auis sua tempora norunt,
Nam populus iste non me intellexit adesse.
Uentum est, ut ipse dominator caeli ueniret:
Secundum scripturas non est computatus ab ipsis.
Praescius hoc fuerat Dominus, quasi cuncta qui nouit;
Idcirco per ora prophetarum ista praedixit.
Gens ceruicosa nimis semperque rebellans
Dum sibi primatum uindicaret, causa resecta est.
In quorum stadia gentiles esse praefecit;
Dixerat hoc ante: Gentes sperabunt in ipsum.
Nam lapis immissus ipse est in fundamenta Sion
Crederet in quo quis, haberet uitam aeternam.
Hunc sanctum sanctorum Daniel perungii designat
Et exterminari post illum chrisma regale.
Dauid illud dixit, clauis configi silentem:
Effoderunt, inquit, manus meas et pedes ipsi.
Salomon quoque tam aperte de illo prophetat,
Occidamus iustum! dicturos esse Iudaeos.
Hieremias totidem crucem figurate demonstrat:
Uenite, mittamus lignum in pane! dicentes.
Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis:
Ante tuos oculos pendebit uita necata.
Hic pater in filio uenit, Deus unus ubique:
Nec pater est dictus, nisi factus filius esset.
Nec enim reliquit caelum, ut in terra pareret,
Sed, sicut disposuit, uisa est in terra maiestas
De uirtute sua carna<liter na>sci <se fecit>
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . licet facere fimbriam unam.
Iam caro <Deu>s erat, in qua Dei uirtus agebat.
Quid, quod prophetae canunt, inuisibilem esse uidendum,
Ut claritas tanta fieret homo quoque pro nobis.
Nec populus noster prosilisset in noua lege,
Si non Omnipotens ordinasset ante de nobis.