Latin
Lines 1.289-1.328
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.289-328
Not analysed yet
Hic erat Omnipotens, cuius <in> nomine gentes
Credere omnino, quod propheta dixit Esaias:
Exurget in Israel homo de radice Iesse
In illum sperabunt gentes, cuius signo tuentur.
Et alter dixit testem illum esse per orbem
Manifestari eum principem nationibus ipsum.
In psalmis canitur: Dominus regnauit a ligno;
Exultet terra, iocundentur insulae multae.
Sic et patriarcha Iacob: benedictio uera
Paruit in gentes; hic erit spes gentium, inquit.
Sub caelo non aliud nomen est nisi Christi praelatum,
In cuius nomine crediderunt gentes ubique.
Non ita suademur credere pro tempore passo
Sed propter futurum tempus in aeterno uiuentes.
Haec speranda nobis spes est sempiterno frunisci
Non ista, quae fragili<s> cito mutat gaudia nostra.
Sint licet diuitiae prae oculis laute fruendae
Excluderis illis substituta morte caduca;
Aut si perseuera[ue]ris, horrescis ipse uiuendo
Aut si ualetudo fuerit mala, quo tibi uita?
Tormentum est totum, quo uiuimus isto sub aeuo;
Hinc adeo nobis est spes in futuro quaerenda:
Hoc Deus hortatur, hoc lex, hoc passio Christi,
Ut resurrecturos nos credamus in nouo saeclo.
Sic Dei lex clamat: fieret cum humilis Altus,
Cederet infernus, ut Adam leuaretur a morte
Discendit in tumulum Dominus suae plasmae misertus
Et sic per occulta inaniuit fortia mortis.
Obrepsit Dominus ueteri latroni celatus
Et pati se uoluit, quo magis prosterneret ipsum.
Ille quidem audax et semper saeuus ut hostis,
Dum sperat in hominem saeuire, uictus a Summo est.
Per quod prius hominem prostrauerat morti malignus,
Ex ipso deuictus; unde nobis uita prouenit.
Adam degustato pomo mori iussus abiit;
Cuius de peccato morimur sic et omnis idemque.
Sed iterum dixit Dominus: De ligno uitali
Si sumpserit ille, in aeternum uiuat honestus.
Mors in ligno fuit et ligno uita latebat,
Quo Deus pependit Dominus, uitae nostrae repertor.