Latin
Lines 1.83-1.122
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.83-122
Not analysed yet
Interdum quod meum est, qui prius erraui, demonstro
Rectum iter uobis, qui adhuc erratis inanes.
Uos tamen eligite, arbitrio uestro placentes,
Quis uelit uenenum aut suauia pocula uitae!
Bonum et malum est in ista natura creatum
Ut homo post fata probetur quis Deo dignus.
Adgredere iam nunc, quisquis es, perennia nosse:
Disce, Deus qui sit uel cuius nomine adsit!
Est Deus omnipotens, unus, a semetipso creatus,
Quem infra reperies magnum et humilem ipsum.
Is erat in uerbo positus, sibi solo notatus,
Qui pater et filius dicitur et spiritus sanctus.
Sed ex quo decreuit mundum componere signis,
Ignem interposuit metuendum angelis ipsis.
Quos tamen distribuit minoris potentiae factos,
Ut regerent caelos et terram et subdita terrae.
Hunc ergo nec ipsi nuntii dinoscere possunt,
Qualis sit aut quantus, nisi quod praecepta sequuntur.
Est honor absconsus nobis et angelis ipsis,
Relucet immensa super caelos et sine fine;
Aureum est totum, quod est quasi flammea uirtus.
Illic Dei numen est tantum sine cognita forma,
Illa sunt secreta solo Deo nota caelorum.
Haec gloria Dei est unica super angelos omnes,
Hoc Deus est lucis aeternae, hoc spiritus aeui.
In primitiua sua qualis sit, a nullo uidetur,
Detransfiguratur, sicut uult ostendere sese.
Praebet se uisibilem angelis iuxta formam eorum
Et homini fit homo, ceterum Deus urbo probat<ur>.
Idcirco nec poterit tanti Dei forma dinosci;
Quidquid est, unum est, immenso lumine solus;
Ubi facies aut oculi aut os aut membra notantur,
Inde pugillo suo concludere circulum orbis.
At tamen cum uoluit sciri de se ipso qui esset,
Numine de tanto fecit se uideri capacem.
Sunt quibus in ignem apparuit uoce locutus;
Sumptus est in carnem, quem regio nulla capebat.
Hic Deus omnipotens, Dominus suae conditionis,
Cum sit inuisibilis, facit se uideri quibusdam.