Latin
Lines 1.43-1.82
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.43-82
Not analysed yet
Mitior exinde paulatim coepit adesse,
Diluuio facto quo posset terra repleri.
Iam paene medietas annorum sex milibus ibat,
Et nemo scibat Dominum, passimque uiuentes.
Sed Deus, ut uidit hominum nimis [ut] pectora clausa,
Adloquitur Abraham, quem Moyses enuntiat ipsum.
Ipse dedit legem populo Pharaone necato,
Et quis esset, Dominus ipse se praedixit ab illo.
Nec una contentus prophetica uoce se promit,
Sed multos adhibuit testes, qui de illo clamant.
Hunc ergo, cum legitis multorum praeconia <uatum>,
Inuenietis eum carnem inuenisse pro nobis.
Unde nunc erratur, ordinasse talia Summum,
Et quasi subsannant, nec sciunt, quod ab ipso ridentur
Interdum subicio, qualiter praelegi prophetas,
Et rudes edoceo, ubi sit spes uitae ponenda.
Quid Deus in primis uel qualiter singula fecit,
Iam Moyses edocuit; nos autem de Christo docemus.
Non sum ego uates nec doctor iussus ut essem,
Sed pando praedicta uatum oberrantibus austris.
Ergo mei similes, quos raptim aura deportat,
Quaerite iam portum, ubi sunt pericula nulla.
Agricola doctus tempestiua longe dinoscit
Et, priusquam ueniant, recolligit se<se> sub antra.
Estote prudentes, quod imminet ante uidete
Et, priusquam ueniant clades, prouidete saluti.
Ignauia pueris opus est, non certe robustis:
Si decet hoc rudibus, non conuenit aeuo maturis.
Quam quidem, pars hominum, non sit moderata uetustas,
Sic erit ut perna minime salfacta: putrescat.
Nemo petram subigit nisi solus ignis ad escam:
Saxei sic homines mollescunt sero gehennae.
Clamamus in uacuum surdis referenda procellis
Et lumen offerimus caecis sine causa praebentes.
Stat miles ad missa<m>: unus audit, et excutit alter
Nec accipit corde monita, sed perditus errat.
Quis modo relinquit (iudices estote de istis!) ,
Qui monet aut ille, qui non uult dicto parere?
Spero, reus non est, qui Caesaris dictos obaudit,
Contrarius autem perdit sua<m> uita<m> superbus.