Latin
Lines 1.936-1.978
Commodianus, Carmen de Duobus Populis 1.936-978
Not analysed yet
Exclamant pariter ad caelum uoce deflentes,
Tunc Deus omnipotens, terminet ut cuncta, quae dixi,
Producet populum celatum tempore multo.
Sunt autem Iudaei trans Persida flumine clausi,
Quos usque in finem uoluit Deus ibi morari.
Captiuitas illos ibidem redegit ut essent;
Ex duodena tribu noue<m> semis ibi morantur.
Mendacium ibi non est, sed nec est odium ullum;
Idcirco nec moritur filius suus ante parentes;
Nec mortuos plangunt nec lugunt more de nostro,
Expectant quoniam resurrectionemque futuram,
Non animam ullam uescuntur additis escis,
Sed olera tantum, quod sit sine sanguine fuso.
Iustitia pleni illibato corpore uiuunt,
In illis nec genesis exercit impia uires.
Non febres accedunt in illis, non frigora saeua,
Obtemperant quoniam uniuersa candide legis;
Quae nos et ipsi sequemur pure uiuentes;
Mors tantum aderat et labor, nam cetera surda.
Hic erat populus, qui nunc est extra repositus.
Siccato fluuio repetet in terra Iudaea;
Cum ipsis et Deus ueniet implere promissa;
Qui per totum iter exultat Deo praesente.
Omnia uirescunt ante illos, omnia gaudent,
Excipere sanctos ipsa creatura laetatur:
Omni loco fontes exurgunt esse parati,
Qua graditur populus Summi cum terrore caelesti.
Umbraculum illis faciunt nubes, ne uexentur a sole,
Et ne fatigentur, substernunt se montes et ipsi;
Praemittetur enim ante illos angelus Alti,
Qui ducatum eis pacificum praestet eundo.
Hi sine labore leuiter gradiuntur euntes
Et quasi leones, qua transeunt, omnia uastant.
Nec legio ulla quidem poterit resistere contra,
Si bellum intulerit, cum sit Deus ipse cum illis.
Expugnant gentes, ciuitates quoque deponunt,
Permissione Dei uiduant colonias omnes,
Auro uel argento locupletanturque praedando
Et sic honestati hymnos pariterque decantant.
Mox autem properant sanctae ciuitati paternae,
Expauescit enim terribilis ille tyrannus
Et fugit ad reges Boreae cum concitu magno,
Unde rapit populum, ut stet quasi contra <re>pugna<n>s.