Latin
Lines 1.1-1.47
Commodianus, Instructiones 1.1-47
Not analysed yet
PRAEFATIO
Prima praefatio nostra uiam erranti demonstrat
Respectumque bonum, cum uenerit saeculi meta,
Aeternum fieri, quod discredunt inscia corda.
Ego similiter erraui tempore multo
Fana prosequendo parentibus insciis ipsis;
Abstulit me tandem inde legendo de lege,
Testifico Dominum: doleo pro ciuica turba,
Inscia quod pergit periens deos quaerere uanos;
Ob ea perdoctus ignaros instruo uerum.
1 INDIGNATIO DEI
In lege praecepit dominus caeli, terrae marisque:
Nolite, inquid, adorare deos inanes
De manibus uestris factos ex ligno uel auro
Indignatio mea ne uos disperdat ob ista.
Gens ante Moysi rudis, sine lege morata
Nesciensque Deum, defunctos reges orabant,
Ad quorum effigies faciebant idola uana.
Translatis Iudaeis Dominus de terra Aegypti
Imposuit legem postmodum et ista praecepit,
Omnipotenti sibi soli deseruire, non illis.
De resurrectione quoque docetur in ipsa
Et spe fortunata rursum in aeuo uiuendi,
Idola si uana relinquantur neque colantur.
2 CULTURA DAEMONUM
Cum Deus omnipotens exornasset mundi naturam
Uisitari uoluit terram ab angelis istam;
Legitima cuius spreuerunt illi dimissi;
Tanta fuit forma feminarum, quae flecteret illos.
Ut quoinquinati non possunt caelo redire,
Rebelles ex illo contra Deum uerba misere.
Altissimus inde sententiam misit in illis;
De semine quorum Gigantes nati feruntur.
Ab ipsis in terra artis probata fuere,
Et tingere lanas docuerunt et quaecumque geruntur,
Mortales et illi mortuos simulacro ponebant.
Omnipotens autem, quod essent de semine prauo
Non censuit illos recipi defunctos e morte.
Unde modo uagi subuertunt corpora multa;
Maxime quos hodie colitis et deos oratis.
3 SATURNUS
Saturnusque senex si deus, deus quando senescit?
Aut si deus erat, cur natos ille uorabat?
Terroribus actus, sed quia deus non erat ille,
Uiscera natorum rabie monstruosa sumebat.
Rex fuit in terris, in monte natus Olympo,
Nec erat diuinus; sic deum esse diceba<n>t.