Latin
Lines 1.48-1.91
Commodianus, Instructiones 1.48-91
Not analysed yet
Uenit inops animi, lapidem pro filio sorbsit:
Sic deus euasit, dicitur modo Iuppiter ille.
4 IUPPITER
Iuppiter hic natus in insula Creta Saturno
Ut fuit adultus, patrem de regno priuauit.
Proinde nobilium uxores sororesque delusit.
Praeterea sceptra fecerat faber ille Piragmon.
Initium caelum, terram Deus et mare fecit;
Terribilis autem iste medio tempore natus
Ex antro processit iuuenis furtimque nutritus.
Respice querellas: Alter est Deus, non Iouis ille.
5 DE FULMINE IPSIUS IOVIS AUDITE
Dicitis o stulti: Iouis tonat, fulminat ipse.
Etsi paruulitas sic sensit, cur anni dicentes?
Fuistis infantes: numquid et semper eritis?
Uersari inmaturum infantia non capit <usus>
Lusus puerilis cessit: sic et corda recedant;
Moribus utique consilia uestra debentur.
Insipiens ergo Iouem tonitruare tu credis
Natum hic in terris et lacte caprino nutritum;
Ergo si illum deuorasset <pater> Saturnus,
In istis temporibus quis pluebat illo defuncto?
Praesertim mortali patre deus nasci credatur?
Saturnus in terris senuit et defecit in ipsis.
Illum non aliquis prophetauit ante pronasci.
Uel, si tonat ipse, lex ab ipso lata fuisset.
Seducunt historiae, factus cum fue<rat ipse>.
Ille autem in Cretam regnauit et ibi defecit.
Omnipotens uobis factus Semelis amator.
Uix ipse modo similiter amaret, si uiuere<t> ille.
Inpuros oratis et dicitis esse caelestes
Semine mortali natos de Gigantibus illis.
Auditis et legitis natum in terra fuisse:
Unde bene meruit corruptor ascendere caelum?
Dicitis et fulmen Ciclopas illi fecissent.
Inmortalis enim habuit a mortalibus arma.
Tot reum criminibus, parricidam quoque suorum,
Ex auctoritate uestra contulistis in altum.
6 DE SEPTIZONIO ET STELLIS
De circulo zonae fallit uos imperitia uestra,
Ex eo quod forte Iouem experitis orandum.
Saturnus fertur ibi, sed stella, non ille; exfugit
Expulsus a Ioue. Aut Iouis in stella credatur
Poli quoque sidera tractauit solisque sator?