Latin
Lines 1.350-1.390
Commodianus, Instructiones 1.350-390
Not analysed yet
Uos autem dubios uiuos sine corpore poena
Suscitat in faciem tortoris sero clamare.
24 QUI IMENTET? NON CREDENT
Quamdiu, stulte homo, Christum cognoscere non uis?
Uitas agrum pinguem et stereli semina iactas.
In silua manere quaeris, ubi latro moratur.
Ingredere iam nunc totiens inuitatus in aula:
Matura iam messis, tempus totidemque paratum,
Ecce modo mete, quodsi non te paenitet inde.
Nunc, si non habes, collige; uindemia uenit;
Tempus adest uitae credenti tempore mortis.
Est Dei lex prima fundamentum posterae legis,
Teque designabat, crederes in lege secunda;
Nec minus et ipsos et ex ipsa sibi prudentes
Obstupe iam factus ora tu credere Christo,
Nam testamentum uetus de isto proclamat.
Credere nun<c> opus est, tantum in isto defunctum
Resurgere posse <et> uiuere tempore toto.
Ergo si quis ea discredis esse futura
Dummodo uincetur reus in morte secunda,
Euentura canam paucis in isto libello
Nam cognosci potest, ubi sit spes uitae ponenda.
Tamen uos adhortor quantocius credere Christo.
25 REPUGNANTIBUS ADVERSUS LEGEM CHRISTI DEI VIVI
Respuis, infelix, bonum disciplinae caelestis
Et ruis in mortem, dum uis sine freno uagari.
Perdunt te luxuriae et breuia gaudia mundi,
Unde sub inferno cruciaberis tempore toto.
Gaudia sunt uana, quibus oblectaris inepte.
Non illa te reddunt hominem fuisse defunctum.
Anni te non possunt iam triginta reddere doctum?
Nescius si primum errasti, respice canum.
Tu putas nunc uitam isti te perfrui laetum?
Iniurias, lites ibi sunt et damna diurnum,
Bella uel infanda, fraudes, cum sanguine furta,
Ulceribus corpus uexatur gemiturque, ploratur,
Seu luis inuadit aut longo morbo teneris,
Aut natis orbaris, aut perdita coniugula defles;
Destruitur totum, ruunt dignitatis ab alto;
Ureris pauperie dupliciter certe si languis:
Et dicis uitam, ubi uitrea uita moraris?