Latin
Lines 1.391-1.431
Commodianus, Instructiones 1.391-431
Not analysed yet
Respice iam tandem hoc tempus inritum esse;
Sed in futuro tibi spes est sine dolo uiuendi.
Uiuere uoleba<n>t utique paruoli rapti,
Sed uita priuati iuuenes senescere forte,
Lautities diues perfrui quia ipse parabat;
Et tamen inuiti reli<n>quimus omnia mundo.
Gens et ego fui peruersa mente moratus
Et uitam istius saeculi coram esse putabam
Mortemque similiter sicut uos iudicabam adesse,
Cum semel exisset animus, perisse defunctum.
Haec autem sic non sunt; sed conditor orbis et auctor
Requisiuit enim fratrem a fratre peremptum:
Impie, dic, inquit, ubinam frater? Ille negauit.
Sanguis enim fratris ad me perclamauit in altum.
Torqueris, uideo, ubi nil sentire putabas,
Ille autem uiuet et loca dextera tenet,
Delicias fruitur, quas tu perdidisti, nefande!
Et cum renouasti saeculum, et ille praegressus
Iam <in>mortalis erit; nam tu sub tartara planges.
Uiuet certe Deus, qui defunctos uiuere fecit
Innocuisque bonis ut reddat praemia digna,
Uesanis autem et impiis tartara saeua.
Incipe sentire iudicia Dei, seducte!
26 STULTE NON PERMORERIS DEO
Stulte, non permoreris nec mortuus effugis actus,
Tu licet disponas nihil te sentire defuncto.
Uinceris, insipiens: uiuit Deus conditor orbis,
Legitima cuius clamat ualere defuncto.
Tu autem dum praeceps sine Deo uiuere quaeris,
Extinctum in fatis iudicas aut fatale credis.
Non ita disposuit, ut tu putas, Deus aeternus,
Obliuitos esse mortuos de gesto priore.
Nunc nobis imperita fecit receptacula mortis,
Post cineres autem nostros uidebimus illa.
Erue te, stulte, qui putas, post funera non sis.
Rectorem dominumque tuum nihil posse fecisti.
Mors autem in uacuum non est, si corde retractes.
Optandum noscas, nam sero senties illum.
Rector eras carnis, non te certe caro regebat;
Exemptus ab illa reconditur illa tuorum.
Recte mortalis homo separatur a carne.