Latin
Lines 1.472-1.512
Commodianus, Instructiones 1.472-512
Not analysed yet
29 DIVITES HUMILES ESTOTE
Disce, moriture, bonum ostendere cunctis.
In medio populi quid te facis alterum esse?
Uadis ubi nescis, et inscius inde recedis;
Impie tractas, cum ipso corpore sitis
Tu super diuitias, nimium te tollis in altum
Et <fe>stiua ducis nec respicis pauperes ultro
Subditos nunc uobis, nec parentes pascitis ipsos.
Heu miseri! fugiant longius mediocres a uobis.
'Uixit et extinxit pauper' ebriace clames.
Mox furiis ageris, cum pereas ipse, Carybdis.
Indisciplinati sicut <pecora> diuites estis:
Legem datis istis, nam uobis parcitis ipsis.
Exuite, diuites, tantis malis Deo peruersos,
Subueniat utique tibi, qui nunc operati si forte.
Estote communes minimis, dum tempus habetis;
Sicut ulmus amat uitem, sic ipsi pusillos.
Terribilem legem malis bonis atque benigna<m>
Obserua nunc sterelis, subditus in prosperis esto;
Tollite corda fraudis, diuites, et sumite pacis.
Expiate malum uestrum benefactis a Summo.
30 IUDICIBUS SIBI PLACENTIBUS
Intuite dicta Salominis, iudices omnes,
Uno uerbo suo qualiter uos ille detractat:
Dona quam et xenia corrumpunt iudices omnes!
Inde 'nimis', sequit<ur>, 'datorem semper amatis',
Cum quaerit<ur>, causa uictoriam tollit iniqua.
Innocens hic ego sum, nec uos incuso pusillus,
Blasphemium tollat Salomon, qui <clamat> aperte.
'Uobis autem Deus est uenter et praemia iura.'
Suggerit hoc Paulus apostolus, non ego pulex.
Si locus aut tempus fauet aut persona prouenit,
Iudex esto tuus. Quod nunc extolleris inde?
Blasphema<s>, indocilis: de cuius praestantia uiuis,
In fragilitate tanta non respicis umquam.
Per gradu<m> et lucra auidus fortunae praesumis,
Lex tibi non ulla est, nec te in prosperitate dignos
Auro licet cenes cum turba choraulica semper
Cruciarium Dominum si non adorasti, peristi.
Et locus et tempus et persona tibi donatur,
Nunc si tamen credis; sin autem, pro eo timebis.