Latin
Lines 1.432-1.471
Commodianus, Instructiones 1.432-471
Not analysed yet
Idcirco nec poterint oculi mortales aequare,
Sic habet abyssus noster de Dei secreta.
Da nunc ergo Deo, fragilis dum moreris, honorem,
Et crede, quod Christus uiuum te de mortuo reddit.
Omnipotenti laudes in ecclesia reddere debes.
27 IUSTI RES URGUNT
Iustitia et bonitas, pax et patientia uera
Uiuere post fata faciunt et quaeri de actu:
Subdola mens autem, <in>noxia, perfida, praua
Tollit se in parte et fera mente moratur.
Impie, nunc audi, qui <uis> malefacta lucrari:
Respice terrenos iudices, in corpore qui nunc
Excruciant poenis diros: aut ferro parantur
Supplicia meritis aut longo carcere flere.
Ultime tu speras Deum inridere caelestem
Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?
Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?
Unde non effugies, poenam post fata qui ponet.
Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu.
Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.
28 DIVITI INCREDULO MALO
Differ<r>is, diues, nimium tua cuncta uidendo,
Insatiabiliter quibus adhuc adicere quaeris.
Uiuere post ista, dicis, non spero defunctus.
Ingrate summo Deo, qui sic Deum iudicas esse,
Te qui nesciente protulit, deinde nutriuit;
Ipse prata tua, gubernat uineas ipse,
Ipse greges pecorum et quicquid possides ipse,
Nec istis adtendistis. Aut tu regis omnia forte?
Caelum hoc et terram et maria salsa qui fecit,
Reddere decreuit nos ipsos in aureo saeclo
Et modo si credis, uiuitur in Dei secreta.
Disce Deum, stulte, qui uult te inmortalem adesse
Ut gratias illi referas in agone perennis.
Lex docet ipsius, sed quia uagari tu quaeris,
Omnia discredis et inde in tartara ibis:
Mox animam reddis, duceris quo te paenitet esse.
At luitur ibi poena spiritalis aeterna;
Lugia sunt semper, nec permoreris in illa
Omnipotentem Deum iam tunc ibi sero proclamans.