Latin
Lines 1.854-1.899
Commodianus, Instructiones 1.854-899
Not analysed yet
Rex infamis erit, si quis se propalat hosti.
Uincere qui nescit et occurrit tradere sese,
Nec sibi nec patriae laudem remisit ineptus;
Tunc uiuere noluit, cum ipsa uita peribit.
De<inde> si refugiat inops aut profanus ab hoste,
Eramen ut sonans, facti uel ut aspides surdi,
Orare satis debet et se condere tali<s>.
50 DE INFANTIBUS
Debellum hostis <si> subito uenit inundans,
Et prius quam fugerent, paruulos occupauit inertes,
Inproperandum eis non est, licet capti uidentur.
Nec quidem excuso: ob delicta forte parentum
Fuere promeriti, ideo Deus tradidit illos.
Attamen adultos hortor, in aula recurrant,
Nascunturque quasi denuo suae matri de uentre,
Terribilem gentem fugiens semperque cruentam,
Impiam, indocilem, ferina uita uiuentem
Bellum enim alium cum fuerit forte gerendum
Uincere qui poterit aut certe iam scire cauere,
S. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
51 DESERTORES
Desertores enim genere non uno dicunt<ur>:
Est alius nequam, alius in parte secedat,
Sed tamen utroque iudicia uera decernunt.
Ecce militatur Christo sicut Caesari: paret.
Refugium Regis pete, si delictor fuisti;
Tu illum inplora, prostratus illi fatere:
Omnia concedet, cuius sunt et omnia nostra.
Repositus castris ulterius caue delinquas.
Errare noli diu miles per spelaea ferarum.
Sit tibi pro peccare desistere gestum inmensum.
52 MILITIBUS CHRISTI
Militiae nomen cum dederis, freno teneris.
Incipe tunc ergo dimitte<re> pristina gesta,
Luxurias uita, quoniam labor inminet armis;
Imperio Regis omni uirtute parendum,
Tempora postrema si uis pertingere laeta.
Illa bonus milis semper expecta fruenda,
Blandire noli tibi, desidias omnino omitte;
Ut tuo proposito cottidie praesto sis ante,
Sollicitus esto, matutinus signa reuise.
Cum uideris bellum, agonia sume propinquus;
Haec gloria Regis, militem uidere paratum.
Rex adest optato; propter spem dimicat uestram;
Ille parat dona, ille pro uictoria lectos
Suscipit et proprium satellem dedicat esse.