Latin
Lines 1.900-1.943
Commodianus, Instructiones 1.900-943
Not analysed yet
Tu tibi praeterea in datis parcere noli,
Impiger esto magis, ut reddat famam pro morte.
53 DE REFUGIS
Damnatorum animae merito se ipsae secernunt;
Ex hoc protegenti iterum ad sua recurrunt.
Radix Cananaea, maledictum semen, erumpit
Et in seruili gente sub barbaro rege refugit,
Flamma quos aeterna torquebit die decreto.
Uult uagus errare sine disciplina profanus
Grassari per fauces uiarum lege solutus.
Isti ergo tales, quos nulla poena coegit
Si <sece>dere nolunt ab idolis, respui debent.
54 DE LOLII SEMINE
De semine lolii, qui stant in ecclesia mixti
Expletis temporibus messis separatur a fructu.
Lolium est natum, quod non <in>miserat dominus;
Omne lolium agricola collectum separat illud.
Lex ager nobis est: qui fecerit bonum in illa,
Ipsam uti<que> nobis prestat requiem ueram
Ipse Dominator, qua lolium igne crematur.
Si ergo putastis, quando sub uno morantur
Erratis: sterelis Christianos uos esse designo
Maledicta fuit arbor sine fructu ficulna
In uerbo Domini et statim exaruit illa.
Non operas facitis, non donum gazo paratis:
Et sic promereri Dominum putatis inanes?
55 DISSIMULATORI
Dissimulas legem tanto praeconio latam
In tuba praesente caeleste uoce clamante.
Si propheta tantum declama<ui>sset in nubem,
Sufficeret utique Domini uox missa per illum.
In tot profatorum uolumina uox Domni proclamat;
Malitiam nullus dimittit [ita] aeque de corde.
Uis bona uidere et fraudibus uiuere quaeris.
Lex ipsa cur ergo processit tanto labore?
Abuteris Domini mandata et te filium inquis;
Tu si talis eris, sine causa fideris, inquam.
Omnipotens mites quaerit sibi filios esse,
Rectos, corde bonos, deuotos legi diuinae,
Inmites autem iam scitis ubi demersit.
56 SAECULARIA IN TOTUM FUGIENDA
Si quidam doctores, dum expectant munera uestra
Aut timent personas, laxantes singula uobis,
Et ego non doceo, sed cogor dicere uerum.