Latin
Lines 54-95
Comoediae incertorum, Palliatae fragmenta 54-95
Not analysed yet
"Cur te dedecoras, famam cur maculas tuam?
Cur rem dilapidas, quam miser extruxit labor?"
Tutare amici causam, partis suscipe.
Obicitur crimen capitis: purga fortiter.
In amici causa es? immo certe potior es.
Prorsus aequum est. patere, Daue: me poenae oppone . . .
egone illam? -pudor est eloqui -quam comperi -?
-Relinqui num potuit? -Non perpetiar, non <non> eam perferam.
Viden ut cinaedus orbem digito temperat?
Di immortales! quas ego pugnas, quantas strages edidi!
persuasit animo uinum, deus qui multo est maximus.
Liberi bellaria
Clitellae boui sunt inpositae: plane! non est nostrum onus.
Quasi <si> messor per messim unum quemque spicum collegit
Tam perit quam extrema faba . . . . . . .
prior ire luci claro non queo.
Clamor lapides fustes gladii: hac inprouisa omnia.
Quid clamorem exorsa uerbis paruam rem magnam facis?
Obstrudant obsatullent
audio, haut ausculto.
Vsque donicum effligatur
Villa est patrui. hic ager est ubi stas. pone uersum illac mares est.
Insanum aliter sua sententia atque aliarum mulierum
Scytalosagittipelliger
Sui quique mores fingunt fortunam hominibus.
Onus est honos qui sustinet rem publicam.
Non est beatus, esse se qui non putat.
Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit.
Quod uult habet, qui uelle quod satis est potest.
In nullum auarus bonus est, in se pessimus.
Auarus animus nullo satiatur lucro.
Ab alio expectes alteri quod feceris.
Beneficia in uolgus cum largiri institueris,
Perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.
quid? tu non intellegis
<Beneficiis> tantum gratiae te demere,
Quantum morae adicis?
Postea noli rogare, quom inpetrare nolueris.
Iniuriarum remedium est obliuio.
Sat celeriter fit quidquid fiet satis bene.
Vbi <iam> non es qui fuisti, non est cur uelis uiuere.
Saepe qui misereri potuit, rogitat misericordiam.
homo locum ornat, non hominem locus.
Odi puerulos praecoqui sapientia.