Latin
Lines 96-105
Comoediae incertorum, Palliatae fragmenta 96-105
Not analysed yet
Quid tristiorem uideo te esse quam antidhac,
Lampadio? numquid familiaris filius
Amat nec spes est auxili argentaria,
Ideoque scapulae metuunt uirgindemiam?
Quod dedi datum non uellem: quod relicuomst non dabo.
Similem habent labiae lactucam comedente asino carduos.
Quae potero tangam: tu mihi leges tene.
uae mihi, mater mea!
uix pedem
Pedi praestruit, otiose it, remoratur.
<Satis> est: reuoca fratrem <eodem stirpe gnatum:> plaudite