Latin
1.371.117 to 1.371.145
Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.117-145
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero a Deo non est, quomodo gratiam Dei ipse habere et conferre alicui potest? Monualus a Gerba dixit. Domino dicente: Baptizate omnes gentes in nemine Patris et Filii et Spiritus sancti manifeste scimus haereticos nec Patrem habere, nec Filium, nec Spiritum sanctum. Debent igitur venientes ad Ecclesiam baptizari, ut renascantur. Polilianus a Mileo dixit. Justum est in Ecclesia baptizari eum, qui ab haeresi venit. Theognis ab Hippone Regio dixit. Secundum sacramentum Dei ei gratiae coelestis, quam accepimus, baptisma, quod est in Ecclesia sancta novimus. Diatius Seada dixit. Nos, quantum in nobis est, haereticis non communicamus; nisi baptizati in Ecclesia fuerint, et remissionem peccatorum acceperint. Probatus a Sophisto dixit. Qui haereticorum baptismum probat, quid aliud quam haereticis communicat? Hortensianus a Laburna dixit. Nos unum baptisma, quod non nisi in Ecclesia novimus, Ecclesiae vindicamus. Cassius a Comazis dixit. Cum baptismata duo esse non possint, qui haereticis baptisma concedit, baptisma sibi tollit. Censeo itaque baptizandos esse haereticos, cum ad Ecclesiam venerint; exceptis illis, qui ab Ecclesia fidelium separatii ad haeresis tenebras transierunt, quos redeuntes oportet per solam manus impositionem restitui. Jannuarius ab Ubico dixit. Si non obtemperat error veritati, multo magis veritas non consentit errori. Et ideo nos Ecclesiae assistimus, in qua praesidemus, ut qui in ea non baptizati sunt, baptizemus. Secundinus a Carpis dixit. Si Christiani sunt haeretici, cur in Ecclesia Dei non sunt? sin autem Christiani non sunt, fiant, Unde constat, super filios alienos et sobolem Antichristi Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere. Victorinus a Thabacis dixit. Si licet haereticis baptizare, et Spiritum sanctum ac remissionem peccatorum dare, quid adversus illos mentimur, ut haereticos illos appellemus? Allus Felix a Thuina dixit. Confirmare debemus, ut omnes haeretici, qui ad Ecclesiam accurrunt, baptizentur, ut omnis externa perversitas purgata et sanctificata in melius reformetur.