Latin
1.371.146 to 1.371.174
Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.146-174
Unproofread scanNot analysed yet
Quintus ab Uruc dixit. Si illi, qui apud haereticos baptizantur, remissionem peccatorum et vitam aeternam consequun. tur, cur ad Ecclesiam veniunt? Sin autem ad poenitentiam veniunt, in qua et baptismate vivificantur, quod est in Ecclesia catholica, baptizari et sanctificari debent. Castus a Dica dixit. Qui, contempta veritate, praesumit consuetudinem sequi, aut fratribus invidus est, quibus veritas est revelata, aut erga Deum ingratus, qui eam revelavit. Eucratius a Thenis dixit. Venientes ad Ecclesiam haereticos vero et catholico baptismate baptizari oportet, ut a peccatis purificati sanctificentur. Libosus ab Urgasa dixit. Dominus dixit: Ego sum veritas ·. Itaque veritate manifesta cedat consuetudo, ut licet olim in Ecclesia quis haereticos non baptizaverit, nunc baptizare incipiat. Lucinus a Thibislo dixit. Haereticos ut blasphemos et iniquos, qui verbis fallacibus Scripturas sacras adulterant, anathemate perculi oportet: atque ideirco tales exorcizare ac baptizare, debemus. Eugenius ab Amedaris dixit. Et ego hoc idem censeo: haereticos baptizandos esse. Alius Felix a Meccora dixit. Et ipse secutus divinarum Scripturarum auctoritatem haereticos et schismaticos baptizandos esse pronuntio· Januarius a Mucuan dixit. Si haeretici habent baptisma, nos non habemus: si nos habemus, haeretici habere non possunt. Dubium autem non est, Ecclesiam catholicam baptismo Christi uti; quae sola Christi gratiam et charitatem et veritatem possideat. Adelphidus a Thasuelta dixit. Sine causa quidem impugnant veritatem, ut rebaptizare nos dicant. Siquidem Ecclesia haereticos non rebaptizat, sed baptizat. Demetrius a Polemone dixit. Qui dicunt haereticos vere et legitime baptizare, ipsi non solum duo, sed et multa baptismata introducunt. Nam cum haereses variae ac multae sint, pro earum numero et baptismata computabuntur. Vincentius a Thibara dixit. Haereticos scimus esse pejores quam schismaticos. Si vero poenitentiam agentes ad regulam veritatis venire voluerint: prius exorcizari, deinde baptizari cos oportet.