Latin
1.371.175 to 1.371.194
Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.175-194
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc enim Christi promissionem sortiri possunt. Marcus a Matharis dixit. Judico haereticos, ut qui nihil habeant, esse baptizandos. Satius a Sacilibya dixit. Si haereticis in baptismo ipsorum peccata denantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nihil enim est, quod timere possint in judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti. Aurelius ab Attica dixit. Cum dicat Apostolus, non communicandum peccatis alienis, censeo baptizandos esse haereticos, ut prius accipiant remissionem peccatorum, et sic illis communiremus· Jambus a Germanicia dixit. Qui haereticorum baptisma probant, nostrum, improbant. Lucianus a Rucuma dixit. Si fieri potest ut lux cum tenebris conveniat, potest et nobis et haereticis aliquid esse commune· Propterea censeo haereticos baptizandos esse. Pelagius a Luperciana dixit. Si haeresis in Ecclesia non est, quomodo Ecclesiae baptisma apud haereticos esse potest Iader a Medeia dixit. Una fides. unum baptisma: sed Ecclesiae catholicae licet baptizare. Alius felix a Mardiana dixit· Eadem. Paulus a Saba dixit. Si Deus verax est, quomodo apud haereticos verum baptisma esse potest, apud quos Deus non est? Pomponius a Diongsiana dixit. Haeretici baptizare non possunt, neque remissionem peccatorum dare potestatem aut solvendi aut ligandi aliquid in terris non habentes.