Latin
1.371.73 to 1.371.90
Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.73-90
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim apud haereticos, ubi spes nulla est, et fides falsa: ubi omnia per mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus, sacramentum interrogat, cujus os pestilentia et venenosa eructat: fidem autem dat infidelis, veniam delictorum tribuit sceleratus, et in nomine Christi baptizat Antichristus, vitam pollicetur mortuus, pacem dat impacificus, Deum invocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus. Dicant, qui illis astipulantur, haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce quibus Ecclesia consentire cogitur, ut sine baptismo ac venia delictorum cum talibus communicet. Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus, et a tanto scelere nos separare, et unum baptisma tenere, quod solum Ecclesiae Dei concessum est· Priamus a Mastripa dixit. Censeo omnem hominem ab haeresi venientem baptizandum. Frustra enim illic putat esse baptizatum, cum non sit nisi unum baptisma in Ecclesia sola: quia et Deus unus et baptisma unum, et Ecclesia una, in qua baptisma et sanctificatio, et quaecunque alia ad salutem et vitam aeternam spectant, perficiuntur. Nam quae extra Ecclesiam exercentur, nullum habent salutis effectum. Polycarpus ab Adrumeto dixit. Qui haereticorum baptisma probant, nostrum reprobum efficiunt. Novatus a Thannubasilio dixit. Licet sciamus omnem Scripturam testimonium reddere de salutari baptismo: debemus tamen fidem nostram 369 exprimere, ut haereticos et schismaticos ad Ecclesiam venientes, post falsum eorum baptisma veto baptizemus. Ideoque omnes, qui inde ad Ecclesiam conversi sunt, ipse baptizavi, et quicunque ex clero ordinati videbantur inter laicos recepi. Nemesianus a Thubunis dixit. Baptisma, quod dat haereticus et schismaticus, non esse verum, ubique in Scripturis sanctis declaratum est: quoniam ipsi praepositi eorum falsi christi sunt et falsi prophetae. Januarius a Laba dixit. Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptizandos, et sic in Ecclesiam sanctam admittendos. Lucius a Castragalba dixit. Dominus in Evangelio dixit: Vos estis sal terroe: di autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur?