Latin
1.371.55 to 1.371.72
Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.55-72
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi namque sancti Patres iis canonibus, quorum rata auctoritas esse debet, sigillatim enumeratis, de hoc canone tondem …verbis ita pronuntiant. Praeterea vero, inquiunt, et a Cypriano, qui Afrorum regionis fuit archiepiscopus et martyr, et a synodo, quae sub eo fuit, editum canonem, qui in illorum praesulum locis tantummodo juxta traditam ab eis consuetudinem servatus est. Ex hoc loco igitur, primis quoque temporibus canonem hunc nequaquam apud omnes valuisse, facile apparet. Hic igitur est textus epistolae: quae vero in communi disceptatione dicta sunt a singulis, qui in synodo convenerant, ita se habent. Cyprianus dixit. Audistis, dilectissimi coepiscopi, quid mihi Jovianus coepiscopus noster, de illicito et profano haereticorum baptismo mediocritatem nostram consulens, scripserit, et quid ego ei rescripserim. censens scilicet, quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes baptismo (Ecclesiae) baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae litterae Joviani, quibus pro sua sincera et religiosa devotione ad epistolam nostram rescribens, non tantum nobis consensit, sed etiam veritate instructum se esse gratias egit. Superest de hac ipsa re, quid singuli sentiamus, proferre, neminem judicantes, aut a jure communionis, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam episcopum se constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem coepiscopos suos adigit, quandoquidem omnis episcopus potestatem habet libere faciendi quae sentit. Ut ipse enim alium judicare, non potest. sic nec ab alio judicari. Nam omnes exspectamus judicium Domini nostri Jesu Christi, qui solus potestatem habet in Ecclesia sua episcopum constituendi, et acta uniuscujusque examinandi ct judicandi. Coecilius Liberarius dixit. Ego unumi baptisma in Ecclesia sola scio; et extra Ecclesiam nullibi. Ibi enim est unum baptisma, ubi spes vera et fides certa. Sic enim scriptum est: Unalfides, unum baptisma.