Latin
Carthaginensis Synodus Cui Praefuit Magnus Cyprianus Et Sanctus Martyr, Qui Era…, Section pr
Concilia, Carthaginiensis Synodus pr.1
Unproofread scanNot analysed yet
BALS. Haec est omnium synodorum antiquissima: fuit enim sub Decio: cl post eam illa quae fuit in Antiochia Syriae adversus Paulum Samosatenum sub Aureliano imperatore. Congregati sunt autem Carthagine 84 sancti Patres, et quaesitum est, an baptizare oporteat eos, qui revertuntur ex haeresi corum qui idolis immolaverant, convenienter interrogationi factae de ea re ab episcopo Joviano. Quia autem tunc Novatus Romanorum Ecclesiae presbyter depositus est, ut qui ad poenitentiam non admitteret eos qui idolis sacrificaverant; et ideo cum quibusdam insipientibus faciebat schisma: agitatum est, an etiam schismaticos baptizare oporteat, tanquam hoc quoque Jovianus quaesivisset.