Latin
Carthaginensis Synodus Cui Praefuit Magnus Cyprianus Et Sanctus Martyr, Qui Era…, Section pr
Concilia, Carthaginiensis Synodus pr.2
Unproofread scanNot analysed yet
ZONAR Est haec synodus omnium antiquissima. Nam aliis quidem antiquior est ea,' quae Antiochiae in Syria contra Paulum Samosatenum Aureliano Romanorum imperatore celebrata fuit, haec vero vetustate illam quoque antecedit. Magnus siquidem Cyprianus, Decio imperatore, martyrni cursum confecit: at vero longo intervallo post Decium Aurelianus fuit. Multi siquidem Decio exstincto regnavers imperatores, quibus demum Aurelianus in imperio suffectus est. Itaque longe haec synodus omnium antiquissima est. In ea pore quatuor supra octoginta episcopi congregati sunt, ac de iis, qui abdicata haeresi resipiscunt, ac schismaticis, qui ad Ecclesiam revertuntur, an baptizandi forent, quaesitum. Jovianus siquidem episcopus quidam, ea de re, an scilicet ejusmodi homines baptizari oporteret, Cyprianum per epistolam consuluerat. Tunc enim Navatus quoque eorum sectae, qui Cathari (hoc est puri) diccbantur, se principem profitebatur, Romanae Ecclesiae presbyter, schismaticus proprie, non haereticus. Nec enim in iis, quae ad dogmata pertinent, ullo pacto a Catholicis dissentiebat: sed qui adversis reipublicae Christianae temporibus malo victi succubuissent, diisque immolassent, ad poenitentiam non admittebat. Cum vero Ecclesiae Romanorum praefectus eo tempore Cornelius, cum sibi subjectis episecpis, agitata quaestione, cos quoque qui immolaverant ad poenitentiam admittendos esse decrevissent, neque tamen Navatus aliquid de pertinacia remitteret, illum ab Ecclesiae corpore excisum, quippe fratrum osorem decreto promulgavere. Alios vero ille sectatores nactus, seorsim conventus peragere, schismateque hinc inde cum suis gregalibus Ecclesiam lacerare adortus est. Cum ergo de schismaticis et haereticis esset a Joviano quaesitum, ad eum ejusque coepiscopos magnus Cyprianus cum sua synodo rescribens subjectam epistolam exaravit.