Latin
Qui quidem priores sunt Nicænis, sed ideo postpositi sunt propter auctoritatem …
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Ancyrani 10
Unproofread scanNot analysed yet
XXXI. —ii. Desponsatas puellas, et ab aliis postea raptas, placuit iis reddi quibus desponsatæ fuerant, etiam si vim passæ sunt. XXXII. —12. Eos qui ante baptisma immolaverunt, et postea baptizati sunt, placuit ad ordinem provehi, ut qui abluti sunt XXXIII. —13. Chorepiscopis non licere, presbyteros vel diaconos ordinare. Sed nec presbyteriis civitatis, sine litteris episcopi, in aliena parœcia aliquid agere. XXXIV. —14. Hi qui in clero sunt, presbyteri, vel diaconi, et a carnibus abstinent: placuit eas quidem attingere, et sic, si voluerint, ab eis abs'i. . nere (Sic). Si autem noluerint olera quæ cum carnibus coquuntur, comedere, et canoni non cedant, ab ordine cessare.