Latin
Qui quidem priores sunt Nicænis, sed ideo postpositi sunt propter auctoritatem …
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Ancyrani 9
Unproofread scanNot analysed yet
XXX. —10. Diaconi quicunque ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, et dixerunt oportere se uxores ducere, cum non possint sic manere, hi si postmodum uxores duxerint, sint in ministerio; eo quod eis episcopus hoc concesserit. Si qui autem tacuerint, et in ordinationc, ut ita manerent, suscepti sunt, postea ad nuptias venerint, ii a diaconatu cessent.