Latin
Qui quidem priores sunt Nicænis, sed ideo postpositi sunt propter auctoritatem …
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Ancyrani 3
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. —5. Eos qui fugientes comprehensi sunt, vel a domesticis traditi, vel suis alioqui facultatibus privati, vel tormenta perpessi, vel in carcerem conjecti sunt, clamantes se esse Christianos, et eo usque astricti sunt, ut ii qui vim afferebant (thus) in nanus violenter immitterent, aut aliquid polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, confitentes perpetuo se esse Christianos, et ejus quod accidit dolorem, et amictu et habitu, et vitæ humilitate præseferenles, hos velut inculpatos, a communione non arceri. Si vcro ab aliquo etiam sunt prohibiti, majoris cautionis gratia, vel etiam propter quamdam ignorantiam, statim, admittantur. Hoc autem similiter et de clericis et aliis laicis. Illud etiam perquisitum est, an possent etiam laici, qui in eamdem necessitatem inciderunt, ad ordinem promoveri. Visum est ergo, et eos, ut qui nihil peccassent, si eliam praecedens eorum vitæ insliluendx ratio recta inveniatur, promoveri.