Latin
Qui quidem priores sunt Nicænis, sed ideo postpositi sunt propter auctoritatem …
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Ancyrani 4
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. —4. De his qui per vim immolaverunt, et præterea ad idola cœnaverunt: quicunque abducti quidem et lætiore habitu accesserunt, et veste pretiosiori usi sunt, et praeparatae cœnæ indifferenter participes fuerunt, placuit eos inter audientes uno anno constitui, tribus autera annis substerni ac supplices esse, soli autem orationi duobus annis communicare, et tunc ad perfectionem accedere.