Latin
Qui quidem priores sunt Nicænis, sed ideo postpositi sunt propter auctoritatem …
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Ancyrani 8
Unproofread scanNot analysed yet
XXVIII. —8. Qui autem bis vel ter immolaverunt coacti, quatuor annis substernanLur: duobus autem annis sine oblatione communicent, et septimo anno perfecte recipiantur. XXIX. —9. Quicunque autem non solum desci- i verunt, sed eliam insurrexerunt, et fratres suos cOnIpulerunt, et causæ fucrunt ut cogerentur, ii annis quidem tribus auditionis locum suscipiant, per aliud vero sexennium substernantur, alio autem anno sine oblatione communicent: ut decennio peracto, perfectionem consequantur. In eo autem ipso tempore et alia eorum vita observanda est.