Latin
CANONES XXV (An. Chr. 341)
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni 18
Unproofread scanNot analysed yet
XCIX. —20. Propter usus ecclesiasticos et pro dirimendis controversiis, recte habere visum est, ut per unamquamque provinciam synodi episcoporum bis in anno fiant. Ac prima quidem post tertiam septimanam festi Paschæ, ut quarta septimana Pentecostes perficiatur synodus, metropolitano provinciales episcopos admonente. Secunda vero synodus fiat idibus Octobris, qui est decimus quintus hyperberetæi: ut in his ipsis synodis accedant presbyteri et diaconi, et omnes qui se injuria aflectos putant, et a synodo judicium assequantur. Nullis vero liceat per se synodos celebrare sine iis quibus metropoles creditæ sunt.