Latin
19 to 21
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni 19-21
Unproofread scanNot analysed yet
C. —21. Episcopus ab alia paroecia in aliam ne transeat, nec se sua sponte ingerens, nec a populis vi adactus, nec ab episcopis necessitate compulsus: maneat autem in ea ecclesia, quam ab initio a Deo sortitus est, nec ab ea recedat secundum definitioncm de ea rc primum editam. CI. —22. Episcopus non adcal alienam civitatem, quæ ei subjecta non est, neque regionem quæ ad eum non pertinet, ad alicujus ordinationem, nec constituat presbyteros, aut diaconos alteri subjectos episcopo, nisi forte cum sententia proprii illius regionis episcopi. Si quis autem tale quid ausus fuerit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse a synodo coerceatur. CII. —23. Episcopo nen licere alium pro se successorem constituere, etiamsi sit in line vitæ. Si quid autem tale fiat, irritam esse hujusmodi constitutionem. Servetur autem statutum ecclesiasticum, quod continet non aliter Cieri oportere, nisi cum synodo et judicio episcoporum, qui post obitum quiescentis. potestatem habent, eum qui dignus exstiterit, promovere.