Latin
CANONES XXV (An. Chr. 341)
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni 23
Unproofread scanNot analysed yet
CIV. —25. Episcopus habeat rerum Ecclesiæ potestatem, ad dispensandam in omnes egentes, cum summa reverentia et timore Dei. Ipse autem eorum, quibus indiget (si tamen indiget), sit particeps ad usus necessarios, et fratrum qui apud eum hospitio excipiuntur, ut ipsi nullo modo priventur, secundum divinum Apostolum dicentem: Habentes alimenta et quibus tegamur iis contenti sumus (I Tim. VI, 8 ):quod si contentus istis non fuerit, et in usus suos res ecclesiae convertat, et illius reditas, vel agrorum. fructus, sine presbyterorum vel diaconorum sententia pertractet, sed domesticis et cognatis vel fratribus, vel filiis potestatem concedat; ut hoc modo rationes Ecclesiae tacite detrimentum capiant, ipse synodo provinciæ administrationis rationes reddat. Si autem et aliter insimuletur episcopus, vel qui sunt cum eo presbyteri, ea quae ad ecclesiam pertinent, vel ex agris vel ex quacunque alia causa ecclesiastica ad seipsos referre, ut pauperes opprimantur, et rationi ecclesiae, iis quequisic administrant, criminatio et infamia, inuratur. Hi etiam correctionem assequantur, sancta synodo id quod decet, examinante.