Latin
CANONES XXV (An. Chr. 341)
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Antiocheni 22
Unproofread scanNot analysed yet
CHII. —24. Recte habet, ea quae sunt Ecclesiæ, Ecclesiæ servari cum omni diligentia, el bona conscientia, et fide quæ in Deum est, qui omnia inspicit et judicat: quæ etiam administrari convenit cum judicio et potestate episcopi, cui omnis populus commissus est, et animæ eorum qui in ecclesia congregantur. Manifesta vero sint, quæ ad Ecclesiam pertinent cum i notitia presbyterorum et diaconorum, qui circa ipsum sunt, ut ipsi non ignorent, quæ sunt Ecclesiæ, nec eos aliquid lateat. Ut si contigerit episcopum e vita migrare, iis manifestis existentibus quae ad Ecclesiam pertinent. ea non intercidant, aut pereant: nee quæ sunt propria episcopi, praetextu rcrum ecclesiasticarum turbentur. Est enim juslum et acceptum coram Deo et hominibus, ut (Supprimenda conjunctio) ea quæ propria sunt episcopi, quibus ipse velit, relinqui; quæ autem sunt Ecclesiae, ipsi servari: ut nec Ecclesia damnum aliquod patiatur, nec episcopus ecclesiae prætextu proscribatur, vel qui ad eum attinent, in causas incidant, quo post mortem ipse maledictionibus oneretur.