Latin
CANONES LIX (An. Cbr. 364)
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni 3
Unproofread scanNot analysed yet
CVII. —5. Quod non oportet eos, qui recens sunt baptizati, in ordinem sacerdotalem promoveri. CVIII. —4. Quod non oportet sacerdotes fenerari, et usuras quæ centesimae dicuntur, accipere. CIX. —5. Quod non oportet electiones fieri in præsentia audientium. ex. —6. Quod non oportet hæreticis concedere, ut in domum Dei ingrediantur, si in hæresi permaneant. ex. . —7. Quod non oportet eos qui ex hæresibus, hoc est a Novatianis, aut Photinianis, aut Quartadecimanis, convertuntur, sive qui apud illos fideles dicuntur, admitti, priusquam omnem hæresim anathematizaverint, præcipue vero eam in qua detinebantur: et tunc deinceps, qui apud eos fideles dicuntur, fidei symbola discentes, et unctos sancto chrismate, sic sancto mysterio communicare.