Latin
4 to 6
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni 4-6
Unproofread scanNot analysed yet
CXII. —8. Quod oportet eos, qui ab eorum hæresi qui Phryges dicuntur, convertuntur, licet sint in clero qui apud eos esse creditur, sive maximi dicantur, hujusmodi cum omni diligentia catecbizari et baptizari ab Ecclesiæ episcopis ct presbyteris. CXIII. —9. Non concedendum esse in cæmeteria, vel in ea quae dicuntur martyria quorumvis hæreticorum, eos qui sunt Ecclesiæ, accedere orationis vel curationis gratia. Sed hujusmodi si fideles fuerint, aliquantisper communione privari: sin pænitentes autem et eonfitentes se deliquisse, suscipi. CXIV. —10. Quod non oportet eos, qui sunt Ecclesiæ, indifferenter filios suos hæreticis matrimonio conjungere. CXV. —11. Quod non oportet cas, quae dicuntur viduæ seniores, vel præsidentes, in ecclesia constitui. CXVI. —ii. Quod oportet episcopos judicio metropolitanorum et linitimorum episcoporum ad ecclesiasticum magistratum constitui, plurimo tempore probatos et in verbo fidei et in recti verbi dispensatione.