Latin
CANONES LIX (An. Cbr. 364)
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Laodiceni 7
Unproofread scanNot analysed yet
CXVII. —13. Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere qui in sacerdotio constitucndi sunt. CXVIII. —14. Quod sancta, instar eulogiarum, in festo Paschae in alias parœcias transmitti non debeant. CXIX. —15. Quod non oportet præter canonicos cantores, qui ambonem ascendunt, et ex codice canunt. alios quoslibet canere in ecclesia. CXX. —16. Quod oportet in sabbato Evangelia cum aliis Scripturis legi. CXXI. —17. Quod non oportet in conventibus psalmos conteiere, sed in unoquoque psalmo interjecto spatio, lectionem fieri. ex XII. —18. Quod idipsum ministerium orationum, et in nonis et vesperis fieri debeat. CXXIII. —19. Quod oportet, seorsum primum, post sermones episcoporum, catechumenorum orationem peragi, et postquam exierint catechumeui poenitentium orationem fieri; iisque accedentibus accepta manuum impositionc, et abscedentibus, sic fidelium tres orationes fieri: unam quidem, scilicet primam, sileotio, secundam vero et tertiam pronuntiatione impleri, deinde sic pacem dari. Et pos teaquam presbyteri episcopo pacem dederint, tunc laici eam dare. Et sic sanctam oblationem celebrari. Et solis sacerdotibus licere ad altare accedere, et communicare.