Latin
Qui quidem sunt Ancyrani, posteriores, Nicænis vero antiquiores
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Neocaesariensis 1
Unproofread scanNot analysed yet
XLVI. Presbyter si uxorem duxerit, ordine suo moveatur; si autem fornicatus fuerit, vel adulterium commiserit, penitus extrudatur, et ad pœnitentiam redigatur. XLVII. Mulier si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem; verumtamen in morte, si promiserit quod ubi convaluerit, solvet matrimonium, propter humanitatem, pœnitentiam habebit. Sed si mortua fuerit mulier, in hujusmodi conjugio existens, vel ejus maritus, difficilis erit pœnitenlia remanenti.